ALSHEICH seu XEQVE

ALSHEICH seu XEQVE
ALSHEICH, seu XEQVE
h. e. Senior vel Presbyter, titulus honorarius, apud Arabas, non quidem Sanctis, ut quidam volunt, aut ut alii, illustribus mediae conditionis, sed tum scientioribus ac doctioribus moraliter, tum Viris in Republ. principibus civiliter tribui solitus. Sic Eben Sina seu Avicenna, Medicus ille celeberrimus nominatus est, Alsheich, i. e. Senior Princeps, seu Senior et Princeps ob singularein, quâ pollebat, scientiam; atque in Synopsi propositorum Sapientiae Arabum, editâ Parisiis A. C. 1614. citatur aliquoties nomine Alsheich, i. e. Senioris et Principis Aben-Sinae, Mahumedes quoque ille Ben David, in Giarumae fronte vocatur Alsheich, i. e. Senior conspicuus seu spectabilis. Et inter auctores Chymicos habetur Senior Zadith, sil. Hamuelis ex Arabico olim traductus, qui et simpliciter Senioris nomine indigitari solet. Liber eius inscribitur, Senior de Chemia, in quo etiam Ordinis Seniorum mentio etc. Notio vero vocis huius civilis non raro in Arabum scriptis occurrit, quo spectat Tyriorum ille supremus magistratus, quem Senem tantum--appellitatum esse, ait Antoninus Histor. Part. 2. tit. 17. c. 9. §. 7. Alibique legimus in Phoenicia quosdam praesicere sibi Capitancum---quem ipsi (Alsheich, h. e.) Veterem seu senem vocent, in Fortalitio Fidei l. 4. c. de Diversit. paganor. etc. Vide Ioh. Seldenum de Synedriis l. 1. c. 14. et in voce Senior.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”